- CLANCULARIA
- CLANCULARIAa Celso per convitium Christiana Doctrina aapellata est, ob varia eius Mysteria, quae olim sacro silentio involvebantur, neque cum Catechumenis aliisque, nisi probe prius institutis, communicabantur, uti dicemus passim infra, inprimis in voce Nôrunt Fideles. Contra quem proin sic Origenes, Quod vero quaedam insunt (in Religione nimir. Christiana) quae non communicantur quibusvis, id non solum Christianae doctrinae proprium est, verum etiam Philosophicae. Nam et illi Exteriorem et Penitiorem doctrinam habebant; et alii Pythagoram audrebant, contenti ipsius auctoritate: alii secrete discebant rationes non evulgandas in profanos nondum purgatos. Quam eandem rationem etiam Aegyptiorum, Persarum, Syrorum, Indorum, plutimorumque aliorum populorum Sapientes, tenuisse, paulo post indicat. Vide Tob. Pfannerum, System. Theol. Gentil. purior. in Addendis, p. 519. 520.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.